

Liber Genesis*
Caput 1: Versus 16
Fecit Deus duo luminaria.[BEDA, ibid.]Luminaria magna possumus accipere, non tam aliorum comparatione quam per se; ut coelum dicitur magnum, et magnum mare. Sol enim magnus dicitur, quia complet orbem terrae suo calore: sicut luna suo lumine, quae in quacunque parte coeli fuerint, totam terram illuminant, et a cunctis videntur. Magnitudinis eorum magnum est argumentum, quod omnibus hominibus idem orbis eorum videtur: nam si longe positis minor et prope major, exiguitatis indicium esset.Luminare majus,etc.[BEDA, ibid.]Solem, scilicet non solum corporis forma, sed luminis magnitudine, quia luminare minus et stellas illustrat. Major est etiam in calore, quia mundum calefacit, cum praeteritis ante ejus creationem diebus nihil caloris habuisset. Quod autem aequalis uniusque magnitudinis luna cum sole cernitur, hinc esse aiunt quod multo longinquior a terris atque altior quam luna incedit, ideoque magnitudo ejus a nobis non posset dignosci. Omnia enim longius posita videntur breviora.Et luminare minus,etc. Et si lunam et stellas majores in die aliquando videri contingat, non tamen diei, sed nocti lucis solatium eas afferre constat.[AUG., de Gen. ad litt. lib. 2, c. 15, tom. 3]Tunc enim in noctis exordio videtur luna, cum plena est, alias non: et per diem incipit videri ante plenitudinem, et in progressu noctis.